et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri
suo quae fecit Cendebeus
et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et
Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes
Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est
in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens
nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et
egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo
vobiscum sit
et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum
et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus
copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens
erat inter medium ipsorum
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius
et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et
transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post
eum
et divisit populum et equites in medio peditum erat autem
equitatus adversariorum copiosus nimis
et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est
Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati
residui autem fugerunt in munitionem
tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem
insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et
succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et
reversus est Iudaeam in pace
et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo
Hiericho et habebat argentum et aurum multum
erat enim gener summi sacerdotis
et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et
cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et
sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et
Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo
septimo mense undecimo hic mensis sabath
et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur
Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et
abscondit illic viros
et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit
Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in
convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam
pueros eius
et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala
pro bonis
et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei
exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum
et tributa
et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis
misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et
aurum et dona
et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia
periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque
interfici
ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros
qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia
quaerebant eum perdere
et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum
virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos
struxit et rerum gestarum eius
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex
quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum